Latin
89.4 to 89.5
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 89.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Anni verò insequentis initio, significabat mihi honestissimus vir Emanuel Swerz ejusdem urbis civis, similem etiam se habere: itaque ab illo impetrabam ut ad paucos dies aviculam mihi concederet, quò &describere, &in tabella exprimendam curare possem ejus iconem. Quum verò illius paulò ante meminerim, &nemo hactenus similem, quod equidem sciam, exhibuerit, mei officii esse putavi, Ejus historiam additâ icone hoc loco proponere. Rex avium Paradisearum majoris generis. TRat autem ea avicula aliis Manucodiatis minor &diversis pennis praedita: nam Là capite ad caudam, duarum unciarum longitudinem vix superabat: caput illi valde parvum quod cum rostro unciam cum semisse duntaxat longum erat: ipsa cauda eandem longitudinem habebat: alae verò toto aviculae corpore longè majores, ut quae uncias quatuor cum semisse prolixae essent, &binas uncias ultra extremam caudam porrigerentur: rostri color albus, cujus superna pars unciam longa, &brevibus elegantibúsque plumulis sive villis rubri coloris ad mediam usque partem tecta, sericeorum quorundam staminum instar, quemadmodum &tota capitis pars anterior; inferior verò rostri pars, unciam similiter longa, quam tamen aliquantulum superabat prona: media capitis pars utrinque circa oculos parvas maculas nigras impressas habebat: collum cum pectore exilibus pennis saturè rubris &quasi sanguinei coloris tectum, ut quodammodo sericeis etiam staminibus constare viderentur; omnes deinde pennulae dorsum &remiges alarum pennas caudámque tegentes penè unius erant coloris: singulae verò alae tredecim pennis remigibus constabant, pronâ quidem parte fusci ex rufo coloris, supinâ autem ex flavo fusci: cauda septem aut octo pennis fuscis erat praedita, quas minùs diligenter distinxit pictor, aut ob pennulas eas tegentes, distinctas exprimere non potuit: supina porrò corporis pars sub pectore, veluti torque minimum ferè digitum lato insignita erat, atris plumulis tanquam sericeis staminibus constante: pennae ventrem tegentes albae erant, sed quae alis proximae, nigrae, &earum quinque aut sex in singulis iateribus paulò longiores: binas videlicet uncias aequabant, atque in latiorem extremitatem viridi elegantissimóque &splendente haud secus ac anatis ferae masculi collum, praeditam, desinebant.