# Ornithologiae libri tres 89.4-5

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 89.4 to 89.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/89.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/89.4

Anni verò insequentis initio, significabat mihi honestissimus vir Emanuel Swerz ejusdem urbis civis, similem etiam se habere: itaque ab illo impetrabam ut ad paucos dies aviculam mihi concederet, quò & describere, & in tabella exprimendam curare possem ejus iconem. Quum verò illius paulò ante meminerim, & nemo hactenus similem, quod equidem sciam, exhibuerit, mei officii esse putavi, Ejus historiam additâ icone hoc loco proponere. Rex avium Paradisearum majoris generis. TRat autem ea avicula aliis Manucodiatis minor & diversis pennis praedita: nam Là capite ad caudam, duarum unciarum longitudinem vix superabat: caput illi valde parvum quod cum rostro unciam cum semisse duntaxat longum erat: ipsa cauda eandem longitudinem habebat: alae verò toto aviculae corpore longè majores, ut quae uncias quatuor cum semisse prolixae essent, & binas uncias ultra extremam caudam porrigerentur: rostri color albus, cujus superna pars unciam longa, & brevibus elegantibúsque plumulis sive villis rubri coloris ad mediam usque partem tecta, sericeorum quorundam staminum instar, quemadmodum & tota capitis pars anterior; inferior verò rostri pars, unciam similiter longa, quam tamen aliquantulum superabat prona: media capitis pars utrinque circa oculos parvas maculas nigras impressas habebat: collum cum pectore exilibus pennis saturè rubris & quasi sanguinei coloris tectum, ut quodammodo sericeis etiam staminibus constare viderentur; omnes deinde pennulae dorsum & remiges alarum pennas caudámque tegentes penè unius erant coloris: singulae verò alae tredecim pennis remigibus constabant, pronâ quidem parte fusci ex rufo coloris, supinâ autem ex flavo fusci: cauda septem aut octo pennis fuscis erat praedita, quas minùs diligenter distinxit pictor, aut ob pennulas eas tegentes, distinctas exprimere non potuit: supina porrò corporis pars sub pectore, veluti torque minimum ferè digitum lato insignita erat, atris plumulis tanquam sericeis staminibus constante: pennae ventrem tegentes albae erant, sed quae alis proximae, nigrae, & earum quinque aut sex in singulis iateribus paulò longiores: binas videlicet uncias aequabant, atque in latiorem extremitatem viridi elegantissimóque & splendente haud secus ac anatis ferae masculi collum, praeditam, desinebant.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
