Latin
9
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 9
Unproofread scanNot analysed yet
Postea tamen animadvertimus plerasque omnes excerptas è tractatu de Historia Avium Novae Hispaniae Francisci Hernandez, cum aliis ejusdem autoris &aliorum Romae edito, in magno volumine cui titulus, Nova plantarum, Animalium &Mineralium Mexicanorum Historia, &c. In quo tractatu aliarum etiam avium plurimarum descriptiones continentur, pleraeque tamen adeò breves &obscurae, ut aves nihilominus pro non descriptis haberi possint, ideóque à nobis in hoc opere omissae sunt. Caeterùm collatis descriptionibus prout in Nierembergii libro impressae sunt cum eisdem prout habentur in codice Hernandez Romae edito. Errata nonnulla animadvertimus, quae aliàs non ità facile fuisset detegere, hoc tamen facilius, quàm quomodo emendanda essent divinare. Sunt autem sequentia. Pag. 298. lin 9. pro dextrum lege extremum. lin. 12. pro verò lege vere. lin. 40. pro invenerit lege invenit. pag. 299. lin. 9. pro Tatactzon lege Yztactzon. pag. 300. lin. 9. pro medio, cum lege mediocrem. lin. 20. pro dissimile lege dissimilis. lin. 37. postcorporis insere à. lin. 46. pro aequant lege aequans. pag. 301. lin. 9. post fulvis insere sequentia lineis tamen nigris intercursantibus, circa residuum vero &caudam fulvis. lin. 12. pro sunt lege sint. lin. 18. pro infernae lege infernè. lin. 28. pro medio circiter lege mediocriter, &deleantur verba fortè palmo uncis inclusa. lin. 33. post vocem parte haec addantur, Frontem autem ab oculo ad oculum alter, eadem latitudine &colore. lin. 41. pro capiti lege capite. lin. 43. pro at lege ac. pag. 302. lin. 8. pro ex nigro purpurascens lege (ex nigro nempe purpurascentes.) len. 9. pro caetera lege caeterae. lin. 17. pro morticiniis lege morticinis. lin. 22. pro effectu lege affectu. lin. 43. post humerorum insere argumento. lin. 44. pro vocatos lege vocatas. pag. 303. lin. 7. pro meliorum lege mediarum. lin. 15. pro caeteras lege caeterae. pag. 304. lin. 28. pro collum lege oculum. lin. 37. pro viride lege viridi. lin. 40. pro &lege sed. pag. 306, lin. 12. pro inferuntur lege inseruntur. Quid significent literae nidis suspensis appositae in Tabula LXXVII. In Fig. 1. ab orificio A ad B, &E ad F, &H ad I. In Fig. 2. ab L ad M foramen seu tubus sursum extenditur: deinde reflectitur &descendit à B, F, I, M, ad nidos C, G, K, N.