# Ornithologiae libri tres 90.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 90.1 to 90.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/90.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/90.1

Ex ouropygio autem inter caudae pennas binae prodibant veluti setae aequinae, tenues, firmae tamen, septem aut octo uncias longae, & illae quidem prorsus nigrae, sed quarum extremitates ad unciae longitudinem in orbem convolutae erant, ab uno duntaxat latere tenuissimis villis praeditae, qui pronâ parte coloris viridis saturi splendentis & elegantis, penè instar pennularum quae anatis ferè maris collum tegunt, magnam sanè venustatem toto aviculae corpori addentes, supina verò earum pars fusci coloris erat. Intelligebam etiam quosdam esse conspectos, qui setas illas haberent alteram super alterâ versus extremam decussatim sitas. CAP. XIV. Cuculus. The Cuckow. VIII. Ucupes nostri Bononienses (inquit Aldrovandus) uno ore affirmant & Cuculos majores reperiri, & minores; & illos praeterea duorum esse generum, sed quae solius coloris differentiâ inter se distinguantur. Minores verò a majoribus non alia ratione quàm magnitudine discrepare. Majoris utriusque icones daturi sumus; minorem hactenus videre non licuit. Hactenus Aldrov. Quae nobis in Anglia vulgaris est à prima Aldrovandi differt, quòd Rostrum Turdi aut merulae similius sit quàm Palumbi. Longitudo ejus à Rostri apice ad extremam caudam 12 erat digitorum. Rostri mandibulum superius nonnihil aduncum & inferiore longius plurima sui parte ex nigro fuscum: inferius ex albo luteum. Os intùs & lingua intensè crocea. Lingua minimè bifida, extremitate duriore & pellucidâ. Oculorum irides avellaneae; contra quàm in Aldrovandi secunda. Nares rotundae, patulae, & supra Rostri superficiem eminentes, quâ notâ ab omnibus aliis avibus mihi hactenus cognitis differt. Palpebra inferior major cilia lutea. Gula, Pectus, Venter alba sunt lineis transversis fuscis quae integrae & non abruptae videntur, quo convenit cum Cuculo Aldrovando secundo loco descripto. In gula lineae fuscae densiores sunt & sibi invicem viciniores. Capitis plumae fuscae marginibus albis, macula quoque una vel altera in capite alba. Dorsi & Colli medii tegetes necnon scapulares pennae longiores, fuscae, marginibus albidis. Fusco colori aliquid etiam ruffi sparsim admiscetur. Uropygium leucophaeum. Remiges pennae majores nigriores. Marginibus omnium à secunda exterioribus ruffo maculatis. Priorum autem limbi interiores longas transversas maculas albas obtinent. Omnium apices albent. Alarum tegetes dorso concoiores. Cauda in Aldrovandi ave secundo loco descripta (nam D. Willughby nescio quomodo eam omisit) pennis 10 constabat, utrinque ad nervum albis notis, figuram quodammodo cordis aemulantibus, atque interjecto inter singulas digiti intervallo pulcherrima serie & jucundo spectaculo respersis. Sed earundem in latere interno margines (exceptis duabus mediis) & extremus apex omnibus candidis notis insigniuntur.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
