Latin
91
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 91
Unproofread scanNot analysed yet
Quid fiat de Cuculo hyberno tempore, num in cavas, arbores aliáve latibula se abdens torpidus &semi-mortuus jaceat, vere autem novo expergiscatur denuò &reviviscat an potiùs appetente hyeme frigoris impatiens in calidiores regiones migret, nobis nondum planè constat. Aldrovandus eum hyeme arborum cava intrare, aut in lapidum &terrae cavitatibus per totam hyemem latere longa observatione compertum scribit. Fabulantur (inquit) quidem apud Germanos Helvetos Basilienses Tigurinum rusticum quendam, cùm truncum fornaci calefaciendae hieme immisisset, Cuculi in ea vocem audivisse. Cùm enim frigoris sit impatiens, naturae etiam, teste Aristotele, frigidae, non mirum si hyberni frigoris evitandi gratiâ in cavernas se abdat, eò praesertim magìs, quòd eo tempore deplumescat. Nos etiam novimus qui media hyeme, tempestate praeter solitum miti &tepidâ, Cuculi vocem auditam asseverârunt. Verùm cum multas avium species migratorias esse, &pro anni tempestate loca mutare certissimum sit ut v. g. Coturnices, Scolopaces, Turdos, Ciconias, &c. Cur non &Cuculi idem faciant. Ego certè neminem adhuc novi, qui se Cuculum in cava arbore aliove latibulo media hyeme invenisse &extraxisse asserere ausus fuerit. D. Johnson literis ad nos datis scribit, novisse se Cuculum omni cura &diligentia in cavea enutritum, qui tamen seu ob victus diversitatem naturae suae minus convenientis, sive ob aliquam ignotam causam, ante hyemem torpidus fiebat, deinde scabie atque ulceribus per corporis superficiem erumpentibus laborans, tandem moriebatur. Cuculi juvenes seu pulli antequam pennas mutaverint pulcherrimis maculis variè depicti sunt.