Latin
LIB. I. PART. I. SECTIO II
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 91-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ubonis Aldrovandus tres figuras &tres descriptiones exhibet, quas unius ejusdemque specie Avis esse mihi verisimile est. Prima è Gesnero desumpta est: posteriores duas ipse concinnavit ex observatione propria. 1. Primus (Gesneri verba sunt) magnitudine vincebat Anserem, aut saltem aequabat reliquo corpore. Alis magnis erat &longis ad tres dodrantes, cùm ab initio earum ad finem usque maximae pennae ad rectam lineam extendebantur. A supremo osse alarum ad infimam extremitatem rectè dodrans unus cum palmo erat. Caput cùm formâ tum magnitudine felinum, unde non temere Chat-huant quasi felis gemebunda Gallis vocatur: Pennae supra utramque aurem nigricantes subrigebantur ad tres digitos. Oculi magni, Plumae circa uropygium densae &mollissimae, digito extenso seu palmo (si bene memini) longiores. Longitudo ab extremo rostro ad ultimos pedes sive ad ultimam caudam tres quoque dodrantes cum palmo aequabat. Iris oculorum croceo splendebat. Rostrum breve, nigrum &aduncum erat. Pennis remotis aurium meatus magni &patentes videbantur. Utrinque ad nares pili barbularum instar ex pennulis tegebant. Pennis per totum corpus color varius ex albicantibus maculis, nigris &subrusfis cruris longitudo dodrans cum palmo: Ejus pars supra genua per quam crassa &torosa. Ungues nigri, adunci, acutissimi. Pes ad extremos usque digitos pilosus, plumis ex albicante colore subruffis. 2. Huic quod ad magnitudinem attinet (inquit Aldrovandus) per omnia resvondet Bubo quem secundo loco exhibemus. Verùm in multis aliis ab eo variat. Nam nostro crura pilosa quidem sunt ad extremos usque digitos quemadmodum &illi, sed breviora &graciliora, nec ità torosa supra genu, neque in tibiis adeò firma ac crassa. Color rostro per totum corpus fulvus, seu ferrugineus ex cinereo, in pectore potissimum ubi etiam subnigris maculis in longum ductis, instar Perdicum &Anatum quarundam, necnon Accipitrum pulcrè minutimque distinctus est. Praeter id etiam differt quòd in universo corpore, magìs verò dorso &capite maculas quasdam incerti ductûs lituris nigris, crassis &quodammodo figuratis gerat.