# Ornithologiae libri tres 96.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 96.1 to 96.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/96.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/96.1

Pedes ad ungues usque plumis tecti, ità ut duo vel tres tantùm annulli nudi appareant. Planta callosa flavescit. Extimus digitus retrorsum flecti potest postici instar; unde duos posticos habere videtur. Antici duo digiti aequales: Posticus minimus. Medii digiti unguis ab interiore latere in aciem tenuatur. Strigis nomen à stringendo sumptum nonnullis creditur quoniam dormientes suffocant: Ovidio à vocis stridore. Est (inquit) illis Strigibus nomen sed nominis hujus Causa, quòd horrendâ stridere nocte solent. Haec praecedenti similis est, & magnitudine aequalis; à qua tamen manifestis notis, quaeque specisicam differentiam arguunt, distinguitur. Harum praecipuè sunt. Quòd haec cinerea sit aut grisea, ut recentiores vocant, illa fusca magis aut brunnea. 2. Quod haec maculis longis in pectore donetur, quibus illa caret. 3. Quod interior peplus tantùm fusco & albo varius sit. §. III. XIV. Aluco minor Aldrov. Anglicè, The common Barn Owl, or White Owl, or Church Owl. AAs columbae magnitudine par, 113 uncias pendebat. Longitudo ab apice rostri ad extremum caudae 14 erat digitorum. Extremitates alarum expansarum trium pedum, & sesquidigiti intervallo distabant. Rostrum ab apice ad angulos oris sesquidigitale ferè, album, extremitate aduncum. Lingua nonnihil bifida. Nares oblongae. Circulus seu torques plumularum molliorum albarum luteis rigidioribus cinctarum, à naribus utrinque inchoatus, pepli seu flammei muliebris instar, oculos & mentum ambit. Adeò ut oculi in cavitatem profundam à plumulis undiquaque surrectis constitutam velut immergantur. Ad interiores oculorum angulos fundi plumularum ambientium fulvi. Aures operculo seu valvâ ab anteriore parte juxta oculos exortâ & retrorsum vergente teguntur: interior circulus quem diximus plumularum molliorum lanuginosarum valvas hasce recta transit, adeò ut pars ejus aliqua iis innascatur. Pectus, venter, & quae alas subtus vestiunt albae, maculis obscuris quadrangulis rarioribus punctatae. Caput, collum, dorsum ad Remiges usque variis coloribus prae aliis avibus nocturnis pulcherrimè exornantur. Singulae sci. plumae aliàs dilutè fulvae, versùs apices lineolis albis & nigricantibus undulatis quae canitiem quandam referunt, variantur, perque singularum scapos singulae areolae macularum albarum & nigrarum sibi invicem succedentium serie constantes cernuntur, aliis tribus maculis albis & totidem nigris, aliis duabus, aliis singulis tantùm compositis. Remiges in singulis alis 24, è quibus majores quatuor areolas fuscas obtinent, minores tantùm tres. Spatia intermedia fulva, punctulis nigricantibus velut aspergine quadam irrorata.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
