# Ornithologiae libri tres 97-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, LIB. I. PART. I. SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/97-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/97-2

siquidem Howl Anglis & Germanis idem valet quod ululo seu ejulo Latinis. Quocirca quam Aldrovandus sub hoc titulo exhibet, cum vocem non flebilem ejulando, quae Ulularum esse dicitur, sed pullorum Gallinaceorum haud absimilem rostro frendendo ederet, minùs audacter Ululam esse pronuntiat: Si tamen ad specierum aliquam referenda sit, non videt quò commodiùs quàm ad Ululam reduci possit. Eam autem in hunc modum describit. A rostro ad extremam usque caudam longitudine erat duorum dodrantum. Caput, dorsum, alae, cauda colore cinereo, maculis albicantibus ac nigris distincta: Sub ventre albicat & maculis nigricantibus variegatur. Capite est valdè magno, enormiter crasso, tereti, plumoso admodum: oculis ex toto nigricantibus, & plumulis albis undiquaque in orbem cinctis. In quorum item ambitu, ad palpebrarum oras lippientium instar rubescens circulus conspicitur. Superiori tantùm palpebra inter nictandum oculus contegebatur. Rostrum aduncum, subvirescens; nares patulae. Alae maximae, longitudine duorum dodrantum, ad extremam usque caudam protensae. Crura habebat pilosa, ad ungues usque leucophaeos, aduncos, acutissimos. Digiti quatuor. bini ante, retro bini. Avem hanc per trimestre spatium domi meae alui. Haec eadem esse videtur Strigi nostrae cinereae superiùs descriptae. Gesnerus Ululam suam his verbis describit. Magnitudo Gallinae vel supra. Color ruffus nigro respersus. Rostrum albicans, breve, ut in genere Noctuarum, aduncum ità ut superior pars multò sit longior. Oculi magni, nigri, pupilla obscurè ruffaMargines palpebrarum rubicundi, membranâ nictitanti insuper obducebantur. Pinnulae inter oculos & dorsum multae, densae, cinereo ferè colore. Collum agile multum retro. Crura albicantia punctis conspersa lividis, hirsuta ad pedes usque. Pedum digiti bini ante, totidem retro. Nobis hujus generis avem nondum videre contigit. Quae enim Owl & Howlet nostratibus dicitur. Aluco est Gesneri & Aldrovandi: quamvis apud nos Owl generale nomen sit omnibus in universum nocturnis avibus attributum. Noctua minor. The little Owl. XVII. Vem hanc Viennae Austriae in foro venalem emimus & descripsimus, ubi eam Schaffilt vocant. Magnitudine vix Merulam aequabat. Longitudo à Rostro ad caudam extremam

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
