Latin
99.5 to 99.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 99.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nares tamen patentes in rostro. Os amplissimum, quod clausum non potest videri; at quando rostellum aperit os ad oculos diducere potest, ità ut digitum ferè sit amplum. Linguam habet minimam: Crura alba &secundùm corporis molem parvula vix semidigitum longa: quatuor in pedibus digitos, tres anteriùs, quartum retrorsum versum, unguibus incurvatis nigricantibus. Secundùm longitudinem in unguiculo digiti medii cujuslibet pedis versùs interiora habet pinnam quasi multipliciter sectam seu dentatam; videturque unguiculus quasi plumatus versus interiora, sed non sunt plumae, verùm cutacea materia &aspera. Caudam habet elegantem, quam in latum potest explicare, duos digitos longam, cum cujus extremitate alae desinunt. Pennas in toto inferiore corpore habet ex albis &nigris mixtas, ut Nisus: in capite, dorso, alis &cauda nigricant, &albedo inspersa gratâ varietate: nonnihil quoque flavedinis albedini admixtum. Uno verbo nigra est &punctulata hinc indè. Reperitur &species hujus magnitudine noctuae ejusdem coloris &conformationis. Os quando aperit pugnum humanum facilè admittit. §. III.