# Ornithologiae libri tres 99.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 99.5 to 99.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/99.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/99.5

Nares tamen patentes in rostro. Os amplissimum, quod clausum non potest videri; at quando rostellum aperit os ad oculos diducere potest, ità ut digitum ferè sit amplum. Linguam habet minimam: Crura alba & secundùm corporis molem parvula vix semidigitum longa: quatuor in pedibus digitos, tres anteriùs, quartum retrorsum versum, unguibus incurvatis nigricantibus. Secundùm longitudinem in unguiculo digiti medii cujuslibet pedis versùs interiora habet pinnam quasi multipliciter sectam seu dentatam; videturque unguiculus quasi plumatus versus interiora, sed non sunt plumae, verùm cutacea materia & aspera. Caudam habet elegantem, quam in latum potest explicare, duos digitos longam, cum cujus extremitate alae desinunt. Pennas in toto inferiore corpore habet ex albis & nigris mixtas, ut Nisus: in capite, dorso, alis & cauda nigricant, & albedo inspersa gratâ varietate: nonnihil quoque flavedinis albedini admixtum. Uno verbo nigra est & punctulata hinc indè. Reperitur & species hujus magnitudine noctuae ejusdem coloris & conformationis. Os quando aperit pugnum humanum facilè admittit. §. III.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
