Latin
VALLESI
Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 2
Unproofread scanNot analysed yet
Velut profe ctò, contexta sunt in his libris quàmplurima, pertinentia ad historias, quae &ipsa aliorsum spectant, quam vt antiquiorum facta, &gesta praelia, homines nouerint. Nemo tamen pius, &catholicae ecclesiae filius, putauerit, vel latum vnguem à veritate deuiare, aut rem, aliter ac narretur, gestam esse. Cur non ergo, eodem modo censeas de historia naturali? Nollit enim nos Deus naturales rerum causas, &ortus docere, vtpote quas, nos certò scire, non adeo referat ad ęternam salutem: atque ob id, de illis ne edisserat, sed cum obiter aliquid attingit, cur nos decipiat? Certè decipi non potest, neque decipere: siquidem summè sapiens, &bonus est. Atqui naturales rerum causas scire, vt non est ad salutem ęternam necessarium, ita neque quidquam ledit. Quapropter, vt neque nobis Deum aperire, ita neque cęlare fuit necessarium. Ob haec ego mihi persuadeo, atque omnibus persuasum volo, vt omnem aliam doctrinam, quae vera sit, ita naturalem, in his diuinis libris contineri: adeo, vt disciplinas omnes quàm plurimum iuuari posse sperem, si doctissimi viri, alijs perlustratis, in eis praecipuè laborent, sua quique tractantes. Nam veterrimi Philosophi, horum lectione sunt plurimum adiuti. proinde ego, perfectis iam in omnes auditorios Aristotelis de natura, &quam plurimos Hippo cratis, &Galeni de re medica, libros commentarijs, quod Deus concesserit vitae reliquum, statui in his philosophari. cùm quoniam nulla alia ratione censeo certi quippiam de naturalibus haberi posse; tum quia nescio quo modo eorum lectio, etiam historica, aut physica, animum pietate imbuit latenter. Quare huic lectioni, consecrare senectutem, equum est, putare, scripta esse mihi hactenus Philosophica, ad opinionem, haec autem scribi ad veritatem. Horum enim autor, ipse est Deus, qui quoniam totius naturae est principium &causa: constat interpretationem naturae non aliunde posse melius incipere, quàm ab ipso.