Latin
CAPVT SECVNDVM
Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ponit mundum intelligibilem; quod dicit verbum Dei iam condentis mundum, &in eo vrbem intelligibilem, illam effigiem mundi tunc conceptam, cum iam conderetur, atque in ea vrbe fuisse exemplaria omnium, praeterquam animae, quae non ad exemplaris vllius creati, sed ad Dei ipsius imitamentum, facta est. Ex dictis nascuntur duae opiniones, quę malè philosophantium Iudaeorum sunt, vna, esse sapientiam quandam creatam, quae ante mundi opificium facta est, atque per eam alia omnia, illam scilicet mente conceptam vrbem intelligibilem. Cui opinioni fauere videntur quàm maximè illa verba capitis primi Ecclesiastici, Prior omnium creata est sapientia, &fons sapientię verbum Dei, &rursus, Vnus est altissimus &creator, omnium omnipotens, &rex potens &metuendus nimis, sedens super Thronum illius, &dominans. Deus ipse creauit illam: Alia opinio est, mentem humanam, siquidem non ad exemplar creatum est facta, ex substantia esse ipsius Dei. in quam Philon quoque videtur lapsus, qui ita inquit. Omnis homo iuxta mentem, diuino verbo est cognatus, beatę illius naturae sigillum, siue particula quędam, siue splendor, &quasi radius. Verùm hęc omnia plena sunt absurditate. nam, vt monstratum est, exemplares mundi causae, non possunt non esse aeternę, vt Deus ipse, ac proinde, neque aliud quàm ipse Deus. quare nulla vrbs intelligibilis, nulla sapientia creata esse potest, per quam omnia facta sunt, neque omnino quidquam, quod non sit ipsum verbum. nam, praeter dicta, si illa vrbs intelligibilis, aut illa sapientia erat in verbo, neque ex substantia ipsius verbi, atque adeo ipsum verbum, erat profectò quiddam illi accidens, &tempore superueniens.