# De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 369

Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris, CAPVT QVINQ VAGESIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/369

Qua autem causa Auster calidus, & Boreas frigidus sit non tiz Digi non antea dici potest, quàm de ventorum substantia sit dispu tatum. Inde enim & vtriusque venti temperies, & ratio, qua alter fundit, alter concretionem facit, innotescet. Multi veterum philosophorum putauerunt, ventum nihil esse aliud, quam aerem motum, eandemque substantiam, quietam vocari ae rem, motam ventum, ita vt ventus esset, velut aëris vnda, neque abeo differret vlla alia ratione, quam motu. Hanc sententiam multis argumentis refutauit Arist. in cap. 4. secundi libri meteoron, nullum autem mihi videtur esse potius, quam quòd oportet agitandi aeris aliam causam assignari, in qua venti essentia probabilius constitueretur, quam in ipso aere. nam aer qui quietus nunc sit, qui possit vndatim fluere, à nul la alia re quae interfluat agitatus? quod si quae alia substantia tenuis, siue vapor, siue exhalatio, eum impellit, ea potius sit venti substantia, quam ipse aër. Haud enim dubium est, cum flat ventus aërem moueri, at verò nisi ipse se ipsum mouet, (quod, cum neque vonderis neque leuitatis sit is motus, neque re plendi vacui necessitate factus, impossibile est) constat neces satio impelli ab alia substantia: ea verò, siquidem non apparet, fuerit tenuis & spiritalis. Quid igitur prohibet eam appellare ventum? ventus igitur non est ipse agitatus aer, sed fla tus aliquis aerem agitans, ac per ipsum decurrens. Hoc posito, cum duplex sit euaporatio, alia aquea, frigida & humida, quae vocatur vapor, alia calida, & sicca, quae vocatur exha latio, seu terrae fumus, & vapor, materia pluuiae, roris, niuis, grandinis, & pruinae sit, constat ventorum, exhalationem esse causam, quia magna ex parte solent accidere multi flatus, cum scaloribus, & pluuijs superuenientibus venti conquiescere, quasi ex contrarijs nascentibus causis, ventis & plu uijs.

---

Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_iis,_quae_scripta_sunt_physice_in_Libris_Sacris.
