Latin
CAPVT SEPTVAGESIMVM
Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 577
Unproofread scanNot analysed yet
ipsi verò, praeterquàm quod idonea adhibebunt medicamenta, dominum depretabuntur, vt dirigat requie eorum, &sanitatem, hoc est, vt tribuat egrotis sanitatem, &ipsis requiem animorum, impetrato eo, quod vehementer exoptant, &ob hanc ipsam causam, quae Dei est bonitas exaudientur, &tribuet Deus sanitatem aegrotis ob conuer sationem, &conuictum eorum. Haberi igitur debere honorem medico, &naturae lege (quandoquidem gentium omnium de re aliqua confirmata opinio lex est naturae, vt inquit Cicero) &Diuino praecepto, iam constare videtur. Possunt verò ex philosophorum placitis nonnullę etiam oriri obiectio nes, quas dillui satius sit, quàm dissimulando praeterire. Videtur enim scientiae cuiuspiam dignitas, male necessitate extimari, siquidem Aristo. Cap. 2. primi metaphisicorum, de prima philosophia disserens, inquit, Caeterae, itaque omnes magis ea necessariae sunt, nulla verò melior. Itaque di cit artium omnium, aut scientiarum, eam esse optimam, quę minimè necessaria, sit etiam vilissima, quare &minimo honore digna, quae maximè necessaria. Neque profecto dubium est, longè aliud esse in rerum omnium generibus, quod ho norabile, &quod necessarium. Quis enim neget naturales actiones, vt ese, bibere, egerere, &mingere, necessarias magis esse ad vitam tuendam, quam rationales, vt meditari, consultare, &disputare? constat verò quam sint hae honora biliores. Ita igitur dicere possis, medicinam artem esse ma ximè necessariam, vilem tamen, cum dignitas alia potiùs ra Dddd tione sit extimanda, quàm necessitate. Dicit enim Arist. pri mo Politicorum. Cap. 6.