Latin · Elegiac couplet
JOCANDI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 1 151
Unproofread scanNot analysed yet
Alter et est, aulae quo rideat incola, risus;
Et quo cultor agri rideat, alter erit.
Neu tibi suppeditent proverbia trita jocandi
Materiem: hanc vulgi lingua procacis amet.
Neu steriles risu insano sectabere nugas;
Et pauca et faciant verba venusta jocum.
Absint à lepido semper dicta impia risu:
Innocuos violant impia mixta sales.
Absint à lepido turpes sermone cavilli:
Ingenuos foedant turpia mixta jocos.
pudoris
Est tamen, est hominum vulgò gens foeda,
Nescia gens castis gens odiosa genis,
Quos joca delectant, sed turpibus abdita verbis
Sed quae lascivo sunt in amore joca.
Dicta quot effundunt, tot amoris spicula vibrant
Spicula vix ullis effugienda modis.
Ah! magis in risus nunquam sese ora resolvant,
Spargas quàm verbo liberiore sales.
Et sunt quae salvo joculeris multa pudore,
Et quae, salsa licet, nulla venena gerant.
Denique quicquid erit ridendâ in voce facetum,
Abjice, si feriat corda pudica, jocum.
Ergo, te levibus non noxia lingua cachinnis
Cùm petit, et levibus punge, lacesse jocis.
Ipse etiam censor verbi laudabit acumen,
Si priùs, emissum quàm putet esse, ferit.
Quaesitos fugias invito è fonte cavillos:
Soli, quos offert resve, locusve, placent.
Praesertim austeras frontes, hominesque severos
Inspice; quae doleas, quaeque joceris, habent.
Compositos ficto videas incedere vultu, Et certâ motos ponere lege pedes. Et, si colloquio tentes, nil sanctius usquam;