Latin · Dactylic hexameter
FRANCISCI ODINI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 1 367
Unproofread scanNot analysed yet
PERGITE, Pierides, natae Jovis! en mihi totum
Nunc fas venturis Helicona recludere seclis.
Inspirate animum. Templa ipse in vestra sacerdos
Sacra ferens, juvenes florentes mollibus annis
Duco audens durum per iter. Vos mollia, Divae,
Si qua latent, vobis tantùm divortia nota,
Praesentes monstrate, novosque ostendite calles,
Quos teneam. Vos en omnis, vos Itala pubes,
Quae juga sub nostris nunc tendit ad ardua signis,
Supplicibus poscit votis, facilesque precatur.
Nam mihi nunc reperire apta, atque reperta docendum
Digerere, atque suo quaeque ordine ritè locare.
Durus uterque labor; sed quos deus aspicit aequus,
Saepe suis subitò invenient accommoda votis:
Altera nempe arti tantum est obnoxia cura,
Unde solent laudem in primis optare poëtae.
Vestibulum ante ipsum, primoque in limine, semper
Prudentes leviter rerum fastigia summa
Libant, et parcis attingunt omnia dictis,
Quae canere statuêre; simul coelestia Divûm
Auxilia implorant, propriis nil viribus ausi.
Quos ores autem non magni denique refert,
Dum memor auspiciis cujusquam cuncta Deorum
Aggrediare: Jovis neque enim nisi ritè vocato