Latin · Dactylic hexameter
FRANCISCI ODINI
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 1 369-2
Unproofread scanNot analysed yet
Longa procul longo via dividit invia tractu.
Flectendi retro cursus, via plurima eunti
Restat adhuc, multumque illi maris aequor arandum.
Haud sapiens quisquam, Annales ceu congerat, Ili
Inchoët excidium veteri pastoris ab usque
Judicio, memorans ex ordine singula, quicquid
Ad Trojam Argolicis cessatum est Hectore duro.
Conveniet potiùs prope finem praelia tanta
Ordiri, atque graves iras de virgine rapta
Aversi Aeacidae praemittere: tum fera bella
Consurgunt, tum pleni amnes Danaûmque Phrygumque,
Xanthusque, Simoisque, et inundant sanguine fossae.
Haud tamen interea, quae praecessere silendum:
Aulide jurantes Danaos, vectasque per aequor
Google