# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 1 4

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 1, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-1/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-1/4

Pulsat agens, altaeque jubet cessisse quieti.
Qualiter horrisoni vesana tonitrua Martis,
Omnis et armorum ponet fragor, aurea cùm mox
Turbatis, Lodoice, dabis bonus otia terris,
Et placidae optatâ gentes in pace quiescent.
Si vacuum tantâ mulcet dulcedine pectus,
Tu tamen infido nimiùm ne crede sopori,
Ah! malè caute puer, pulchro si laudis amore
Sollicitans, teneram pertentat Gloria mentem!
Deliciis nocet, ac sensus obtundit inertes,
Et vegetas pigro restinguit frigore flammas,
Atque hebetes secum luxus, atque otia semper
Lenta fovet, molli semper metuenda juventae.
Sive igitur dulces spondet tibi Musa coronas,
Audaci seu tela geres Mavortia dextrâ,
Sive suas olim credet Themis aurea lances;
Quidquid eris, non longo oculos assuesse sopori
Prosit: amat socias Aurora, juvatque Camenas,
Innubesque animos radiis melioribus afflat
Integer Eoo Phoebis cùm lucet olympo.
Ipse toros odit resides, longoque supina
Aere super raptim curat vix corpora Mavors:
Publica nec segnes patiuntur ducere somnos
Munera, sollicitis nunquam non anxia curis.
Nec seras studiis jubeo traducere noctes;
Ne tibi ne famae veniat tam dira cupido:
Saevit enim spretis pro legibus aspera vindex,
Demit et insano pretium natura labori,
Ac simul exarsit capiti dolor acer, et omnis
Igne malo sanguis simul aestuat. Ergo age, rerum

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Poemata_didascalica.
