# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 1 413

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 1, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-1/413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-1/413

Transtulit, auspiciis Phrygius melioribus heros
In Latium, quamvis (nam Divûm fata vocabant)
Invitus, Phoenissa, tuo de littore cessit;
Nec connubia laeta, nec incoepti Hymenaei
Flexerunt immitem animum: tu victa dolore
Occidis, et curae vix ipsa in morte relinquunt.
Nunquam ô Dardaniae tetigissent vestra carinae
Littora, fors nulli poteras succumbere culpae.
Ergo agite ô mecum securi accingite furtis
Unà omnes, pueri, passimque avertite praedam.
Infelix autem (quidam nam saepe reperti)
Viribus ipse suis temerè qui fisus, et arti,
Externae quasi opis nihil indigus, abnegat audax
Fida sequi veterum vestigia, dum sibi praedâ

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Poemata_didascalica.
