Latin · Dactylic hexameter
ORATORIS
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 1 76
Unproofread scanNot analysed yet
Dum pendent, tristem: dum convertuntur, anhelum:
Dum lumbos super et turgenti tergore tortae
Ponè sedent, tumidum: dum ausas hinc inde figurant,
Praefidentem animi: dum pandunt longiùs alas,
Audentem: laetum, dum crebris motibus errant:
Attonitumque decussatae: in spiramque volutae,
Plurima volventem secum: abjectumque remissae,
Sive vacillantes dubio libramine, dicunt.
Atque haec signorum manibus quae forma duabus.
Jam quibus indiciis se dextera ventilet, audi.
Usus erit dextrae primùm cognoscere motus,
Quae saepe, ut laevâ potior, solet una moveri.
Illa quidem, explicitae dum porrigit intima palmae,
A labiisque ad humum lentè demittit, honorat
Et salvere jubet. Retro conversa, repellit:
Et vos este, inquit, procul hinc; procul este, profani.