# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 100

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TRIS, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/100

Pieriumque jubar tenebroso affundere Vero
Difficile esse; adeò Latii sermonis egestas,
Et pulchris rerum novitas conatibus obstat!
Sed me laudis amor, doctarumque urget aquarum
Longa sitis; juvat ire viam, quà sentibus altis
Horret ager, penitusque novos aperire recessus,
Quamlibet hirsuti minitentur vulnera vepres:
Qualiter ingenti fervens si cervus ab aestu
Prospiciat summis descendere rupibus undam,
Protinus et montes, et iniquos transilit agros,
Exsuperatque rubos omnes, cuncta aspera vincit
Alta petens; non ille viae, non ille laboris,
Dumorumque memor, donec potiatur amaris
Victor aquis, totoque avidus se proluat amne.
Principio, veluti partes fusum undique in omnes
Aërium terras cingit mare; sic quoque Solem,
Ipsum onerosa premens, longè protenta vaporum
Circùm ambit regio, et magno se corpore fundit.
Indicio satis est feralis cauda Cometae,
Soli aversa micans, cujus depromere causas
Si quis nempe velit, certi nihil efferet unquam,
Ni liquidam ille priùs Phoobeae lampadis auram
Adstruat, in Solem quae sese addenset, et ipsa
Lumina terrifici complexibus ambiat astri.
Scilicet assiduos, quacunque è parte, vapores Luctificum emittit sidus: queis dum undique fusis Aura neque iis gravior, spatium neque densius ullum

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
