Latin · Dactylic hexameter
TRIS, CARMEN
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 105
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe voluta suum dum se rotat usque per axem,
Unum omnis non currit iter; sed tergore summo
Inter utrumque polum spatiis ubi finditur aequis,
Circuitu majore ruit, sensimque minores
Declivis latus ad geminum torquetur in arcus.
Inde autem, ut nostris pronum est deducere dictis,
Quas ingens medias circum rapit orbita, partes
Acriùs aufugiunt centro; quantumque fugaci
Conatu exsuperant, tantò gravitate minori
Et magis exhaustis Titanem viribus urgent.
At latera angustos magis ac magis acta per orbes
Ponderis admittunt minùs, et minùs avia tendunt
Ire loca, ac multo Phoebi retinentur amore;
Tum quia cùm gyro sensim breviore ferantur,
Quod sequitur, minor illa fugae ac minor incitat ardor; Tum quia non uno aversae sibi tramite pugnant Hinc fuga, et hinc gravitas: fuga namque recedit ab axe; At gravitas medium recto petit impete Solem. Tum verò Phoebi liquidus sese attrahat humor Hinc atque hinc, mediâque assurgat parte necesse est,