# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 108

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TRIS, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/108

Et studiis spatia ampla dedit, quae deinde nepotum
Excoleret labor, et variarum semina rerum,
Occultosque illinc meditando extunderet ortus?
Scilicet ingenio decora haec post secula tanta
Contigerunt, Cassine, tuo, latera omnia coeli
Dum peragras victor, totumque recludis olympum
Lutetia in magna, atque Italos tutaris honores.
Salve, magne heros, nostris decus addite fastis,
Ausoniaeque jubar! Nam cui tam dexter Apollo,
Carmine ut expediat, quantum tibi debeat altrix
Italia, et quantum tanto se attollat alumno?
Vix tua nam magnum latè vulgata per orbem
Obruerunt doctas comperta ingentia mentes,
Et simul Italiam Tamesis, Rhenusque bicornis,
Sequanaque, atque Albis, fontesque binominis Istri
Insonuere procul, plausuque frementibus undis
Italiam aequoreae geminavit murmur arenae.
Ergo tibi meritas, tantae pro munere famae,
Oenotrii semper solvemus carmine grates;
Semper rite tuos super astra feremus honores:
Ut te prima sacris nascentem exceperit ulnis
Uranie, Divûmque epulis, et nectare pastum,
Astrorum magno puerum iuslammarit amore;
Ut tibi, 2 Felsinei quà sternitur area templi,
Duxerit ipsa manus, certo dum signa notares
Tramite, quae medium cùm Sol terit arduus axem,
Fornicis immissus per summa foramina lustret,
1. Bononiae, quae es Felsina dicitur. Plin. III, 15.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
