# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 111-2

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TRIS, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/111-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/111-2

Doctus ab indiciis, Boreali exordia flammae
Titanis liquidum statuas praebere vaporem.
Nunc verò quonam ista queant contingere pacto,
Quàmque Lycaoniis haec sint accommoda flammis
Semina, materies quantùm sinit aspera, dicam.
In primis rutilam, Phoebum quae comprimit, auram,
Surgit et ad superas in morem cuspidis arces,
Circuitu quandoque imas comprendere terras
Haud dubium est: spatium puro quo candida coelo
Porrigitur, certis dabit id cognoscere signis.
Namque à Sole caput si tam protendat acutum,
Aetheris ad quartam pertingat ut ardua partem
Terrenam extremo (sic te divina Mathesis
Haud dubitanda docet) corradit limite molem.
Ergo cùm fines interdum proferat amplos
Longiùs, ut noctu licet observare tuendo,
Non dubium, terras quin tunc transcurrat inertes,
ogle

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
