# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 111

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TRIS, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/111

Semina Hyperboreum noctu fundentia lumen
Protinus expediam faveat modò Musa canenti,
Difficilesque orsus facilis tutetur Apollo.
Praeterea nostris valeas quò fidere dictis
Tutiùs, atque animi motus firmare labantis.
Contemplator: ubi exiguum Titanius aër
Longius à terris sese collegit in orbem,
Nulla per hybernos fundit se flamma Triones;
Ast idem immodicos ubi prodigus aethere fines
Protulit, et terras propior descensit ad imas,
Plurima tunc pariter se lux nocturna videndam
Praebet, et Odrysios latè tenet ignea tractus.
Quae si animo reputes nihil est quin protinus istis

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
