# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 112

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TRIS, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/112

Ambiat et totum liquidis complexibus orbem.
Hoc autem Veri posito fundamine, mecum,
Quod superest, jam mira hominum comperta revolve.
Scilicet ut magnes, et duri pondera ferri
Se pariter rapiunt, et in oscula mutua tendunt;
Corporibus cunctis sic corpora cuncta trahuntur
Atque trahunt, seseque arcano foedere ducunt.
Non tamen hoc illis robur Deus addidit auctor
Certâ lege carens; major sed copia cuique
Materiae ut fortè est, tantò ad se caetera circùm
Imperio graviore vocat, conjunctaque secum
Tam magis adstrictâ pergit retinere catenâ.
Praeterea haec virtus, quae corpore prodit ab omni,
Undique per gyrum in formam sine fine rotundam,
Se gradibus tenuat certis, atque ordine certo
Languet fessa viâ, viresque amittit eundo:
Tam magis à primo nimirum debilis ortu,
Quàm magis extensum latè se effundit in orbem.
Quodlibet hinc corpus, ceu jam tibi cernere pronum est,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
