# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 113

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, TRIS, CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/113

Et caecas sua per vestigia quaerere causas.
Ergo age, jam mecum circum Titana meantes,
Diversoque suos peragentes tempore cursus
Contemplare ignes, atque id magis omnibus unum
Mente nota: ut centrum nimirum in Sole locarit
Motus quisque sui; tum nunquam rectus aberret,
Semper at incurvos decurrere pergat in orbes.
Hinc etenim tibi vincla, quibus se corpora ducunt
Foederis et tanti vestigia prima patescent.
Nam siquidem, suprà ut docui, lapidisque rotati
Claruit exemplo, circum quaecunque feruntur
Curvam odere viam, longèque per aethera rectum
Tendunt currere iter; studio quoque fervere eodem
Sidera perpetuo Titanem obeuntia gyro,
Aetheriasque procul rectà abscessura per auras
Quis dubitet, nodo ad centrum religata tenaci
Ni trahat abdita vis, nisumque eludat inanem?
Est in Sole igitur, rapido quem concita motu
Circumeunt, vis illa trahens, quae munia fundae
Praestet, et ingrati per curva volumina gyri
Sidera contractis fugitiva retentet habenis.
Moribus atque isdem cùm se famula astra revolvant
Saturni, comitesque Jovis, terraeque satelles

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
