Latin · Dactylic hexameter
115
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 115
Unproofread scanNot analysed yet
Forsitan, et junctis componant foedera dextris.
Quid quòd et horrifici volvant quo se orbe Cometae
Praescius haud statues, si non tibi legibus isdem,
Astra quibus tendunt in Solem errantia, tendant?
Quid quòd et implexos Lunae praediscere motus
Haud tibi fas fuerit, fratris nisi jussa sequentem
Constituas, varioque advertas robore raptam,
Ut positus tulerint varii, et vicinia major?
Atque ipsi immensum nisi Lunae obtemperet aequor
Nec tibi Pierides, nec carminis auctor Apollo
Prodiderint unquam, quâ vi maria alta tumescant,
Objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant?
Quid demum, quòd possum etiam tibi multa referre
Corpora, quae miro jungunt sibi caetera nexu,
Atque ita magna meis superaddere pondera dictis?
Verùm haec, quandoquidem breviores ducere gyros
Tempus, et optatae spatia intima radere metae,
Praetereo, atque aliis post me referenda relinquo.
Tu tamen his signis, atque haec exempla secutus,
Conjice de reliquis; et quod contingere in istis
Corporibus cernis, quaecunque ad corpora prudens
Transfer et in cunctis vires agnosce trahentes.
Atque utinam hae leges, arcanaque robora solùm
Exanimes raperent moles! Verùm omne ferarum
Aequoreumque genus, pecudes, pictasque volucres,
Ipsaque corda modis agitant mortalia miris;
Quoque animi studium vocat, atque innata voluptas,
Quisque suos patimur raptus, ferimurque sequendo.
Ille, ubi fulgentis radiat spes ulla metalli.
Protinus accurrit; temnit coelumque, fretumque
Dira minans, pelagoque animam committit, et austris,