Latin · Dactylic hexameter
128
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 128
Unproofread scanNot analysed yet
His animadversis, rutila Titanis ab aura
Lumen in aërios jaculatum expende vapores.
Hi tibi nocturno si fortè simillima coelo
Staminibus discreta aliis simulacra remittant,
Vix ea dignosces, puroque sub aethere, solùm
Effigiem noctis credas fulgere serenae:
At si particulis fortè intexantur ab illis,
Fila quibus redeunt Tyrios imbuta rubores,
Laetior ille color multùm pallentibus umbris
Dissidet, et vivâ perstringit lumina flammâ:
Non aliter quàm cùm quondam, jam sole cadente,
Sanguineis foetus nebulis rubet igneus aër,
Saevaque ventorum metuentes praelia nautae
Abstinuere mari, et vinctas tenuere carinas.
Atque hinc aetherias acies, et sanguinis imbres
Crediderim veteres olim timuisse Latinos,
Rebus et hinc dirum cepisse cadentibus omen.
Postquam autem coelo tot jam est perfuncta figuris
Lucida materies, tandem attenuata, nivales,
Quâ docui ratione super, concurrit ad Arctos,
Eoamque vocat formae in certamina lucem.
Atque his indiciis tandem post secula longa,
Atque hominum miris nocturna Aurora repertis
Semine ab aetherio patuit Dea, jamque parentem
Orbe palàm toto jactat nitidissima Solem.
Quin etiam haud dubitem, quin tantum hoc muneris olli
Di dederint, rebusque hominum sapientia major.
Ipsa etenim fertur, rutilam dum mane sororem,
Ceu natam Titane, coli, populosque per omnes
Numen habere videt, se contrà è vilibus ortam
Terrarum nebulis tanto jam tempore ferri, Tandem exosa moras, stimulisque haud mollibus impar His adiisse patrem, et tales fudisse querelas: *Progeniesne tuo nunquam de sanguine credar,
O genitor? nec me prognatam è stirpe Deorum
Cessabunt homines nebulis telluris opacae,
Sulphureoque igni, crassore adscribere fumo?
Necdum ortus tam degeneres, necdum ista refelli
Probra dabis, nullisque aboleri hoc dedecus annis?
Quin age, et ipse genas fuscis mihi tinge tenebris;