# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 131

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/131

Nulli visa priùs dat cernere, veraque cunctis,
Te reserante ortum, te mira arcana docente,
Lucis Hyperboreae patuere exordia terris.
At tu, sidereas inter celeberrima Nymphas
Maxima quam tellus jam claram indagine tanti
Ingenioque viri Divam colit, en erit unquam,
Ut tibi par decus, et tantam quoque carmine laudem
Longa ferant nostrae vincendo secula Musae?
Si bene me norim, haud equidem promittere tantum
Nec tantum sperare ausim; sed, ni mihi vanam
Ludit blandus amor, dulcisque insania mentem,
Non tibi nulla meis accedet fama Camoenis,
Atque etiam hinc aliquod referes pulcherrima nomen.
Quod mihi cunque tamen tam mira reperta canenti,
Carminibusque meis decus est latura Vetustas,
Mî sat erit, doctis si te stipatus amicis
Interdum facili vultu leget, et tua tantùm
Nomina Sequanicas referet Maeranus ad undas.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
