Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIONES
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 134
Unproofread scanNot analysed yet
Quod tenui circùm degustet corticis oras
Vulnere: tum pinguis crassaeque uliginis humor
Lento stillabit molimine, et ambiet ora
Vulneris; ille liquor, rumpet qui carcere primus,
Et liquidam dixere picem, tu collige, et alto
Conde premens vasi, atque domum potiora metallis
Dona refer laetus: namque illinc mille juvandi,
Mille medendi artes tentando repperit usus.
Maxima nonne vides ut corpora navigiorum
Aequoreas visura plagas, illâ pice inungunt,
Circùm rodentis stupeat quò morsus aquai,
Et caeco frustra illapsu penetrare laboret?
Nonne, hac arte, novam cassis quoque lumine, et aurâ