# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 143

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/143

Quae tibi praetendo piceati pocla liquoris.
Nec, quod fortè times, tibi triatia laedet amaror
Ora gravis: tamen austeros tu falle sapores,
Aut nuce odoratâ, Montano aut denique vino,
Si lubet; à medicâ quanquam quis postulet arte
Expectetve olim, prudensa jucunda palato?
Quae ratio vitae interea, quae norma, quis usus,
Si me fortè roges, iterumque iterumque jubebo
Gaudere, et laetis postponere seria rebus,
Quà licet: accisi nec ego compendia victûs,
Nec timidè certasve sequi, certisve carere
Mandabo dapibus; tu tantùm, mane recenti,
Jejunam, ut meliùs, demittes pocula in alvum;
Et cùm sera redux reparabit lumina vesper,
Ire salutiferos iterum tunc tempus ad haustus.
Si tamen huic oneri non est jejuna ferendo,
Fas alvum tenui antè cibo fulcire ruentem.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
