# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 150

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/150

Pro cute laevores eboris referente, rotato
Daedala quod torno perduxit rasile dextra,
Horriduli toto ducuntur tergore sulci;
Aut abrupta locis, sinuataque, quale favorum
Apparent foruli, sua apes ubi mella recondunt,
Foedum pellis hiat; nec iis ego sanus Amores,
Quod Plato, crediderim laetos habitare cavernis.
Neu tu deinde tamen crudeles nomine Divos,
Neu dicas mater! faciles optantibus undas
Monstravi: pestem monstratâ interfice lympha.
Auxilium non est aegris praesentius ullum,
Seu vitae, aut sive est servandi cura decoris.
At quid non cogit formae malè sana tuendae
Cura olim? tales ali! nunquam assuescite vobis
Francigenae, mores! sunt quae potuere recenti
A partu proli mediam rescindere venam,
Impiae, et insertâ pestis radice, jubere
Virus adoptivum teneris inolescere membris!
Sed tu desine velle, piae quae nomine gaudes
Matris, et ex vero quae curas esse, quod audis.
Unda tuis piceata luem praevertet; adultae
Aut faciles dabit illa vias, et caeca recludet
itiz
Spiramenta, quibus, nil laesâ pelle, fugari Possit, et integro nativi flore decoris. Nam, quod jam monui, febriles frigerat aestus (Sic est ingenium) et sopitos suscitat aegro Nil secus haec ignes in pectore, queis malè torpens
Excedat tandem, tenuatâ mole, venenum.
Quò fessum trahitis, foedo exanthemate malas
Queis struma intendit, circumque humore tumentes
Frigenti fauces miserùm denormat; et ô vos
Horrida queis Elephas squamis per mutua nexis
(Horresco referens) perduxit corpora, et omnes, Ordine quemque suo, arrodens depascitur artus? Quò gemitus, quòve hae lacrymae? Nam quid vetat et vos,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
