Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIONES
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 151
Unproofread scanNot analysed yet
Et vos auxilium piceis jam quaerere in undis?
Possum plura super morborum nomina longo
Texere circuitu, et piceas monstra omnia contra
Ilicet adversis opponere frontibus undas:
At patulumque orbem circa facilemque morari
Lex vetat ipsa operis, justa et mensura coërcet;
Et mihi mens dudum miro festinat amore
Dicere, et unde picis, lymphae dotesque picatae.
Sit mihi sas perplexa sequi, mystenque Britannum,
Qui prior has ausus naturae accedere partes
Res tantas audax, tantâ et caligine mersas
Eruit in lucem, veri non sordidus auctor.
Ille tamen longamque viam, doctasque secutus
Ambages, non sat calamo chartaeque pepercit:
Quod sat erit, tanto sumam de flumine; et ista,
Quà fas, Musaeo contingam ingrata sapore.
More animae, quodcunque vides, quocunque locorum,
Ignis alit magno commixtus corpore mundi. Hinc vitam, hinc sensum, et debent arcessere motus Secla animantûm, et quae tellus, et quae educat aër,
Quaeque sinu vasto complectitur Amphitrite:
Adde, solo metuunt quaecunque affixa moveri,
Arboreos foetus, et plantarum genus omne:
Adde imâ quaecunque vegent tellure reposta,
Sulphura viva, nitrum, calchanta, aerisque metalla: