# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 152

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/152

Omnia ab igne trahunt pretii pollentis honorem,
Quae cuicui virtus, et dos, et certa potestas.
Differitas vario à textu est, et convenientum
Sede elementorum variâ, variâque figurâ,
At rerum nexus et vincula continet ignis:
Igne oriuntur, ab igne vigent, illoque perempto,
Et rupere fidem, et nexus solvêre priores.
Ergo quae poterit vel planta, vel herba, vel unda,
Aut aliud quidvis, nativos corporis ignes
Cogere diversos aut vivâ accendere flammâ
Sopitos, vinclisve et inerti compede vinctos
Asserere, assertis premere aut dare victor habenas, Ut tandem aequato librati examine currant Sanguis, et humorum constanti turba tenore; Non haec praesignis vel planta, vel herba, vel unda,
Non medicina potens? huic nominis hujus honorem
Quis neget? at lymphae laus est ea prima picatae.
Pix nam scintillas, epoto solis ab igne
Ebria, coelestes, atque aurae simplicis ignem
Continet, et visco retinet compacta tenaci:
Quae si solvis, aquâ subeunte, tenacia vincla,
Exilit, et toto permixtus corpore lymphae,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
