Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIONES
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 153
Unproofread scanNot analysed yet
Ignis ei dotes indit, miscetque salubres,
Quas tibi solius promptum est praediscere naris
Indicio, simul ut suaves odor attulit auras.
Flamma quidem motis coelum petat ocyus alis.
Indupedita levi sibi ni foret ala catenâ:
Sed visco quamvis et foece tenace solutam,
Subpinguis tamen hanc vaginae more, retentat
Vesica, et noto prohibet succedere coelo.
Tu modò ritè picem frigenti infundere rori
Sis memor: ignis enim tunicas et tenuia claustra
Rumpat aquae calor, et levibus diffundere ventis
Intùs scintillae latitantis munera donet.
Ergo igne atque levi super unguine foeta, liquorem
Lympha picata dabit, saponis more, canales
Qui, salibus, caecos tenuesque irrumpat, adactis,
Dissociet malè juncta, terat malè lenta, revellat
Affixa, et secum causas et crimina morbi
Trudat agens, quae dos acidorum et propria virtus.
Nil minùs ille oleoque levis vectusque curuli
Molliter insinuans penetrat, per levia labens
Agmina, et horridulo metuit si frigore tangi,
Aut jam nativo si frigida supplicat igni
Pars aliqua, huic justos servat, mirabile dictu!
Instauratve fovens, oleo lapsante, calores.
Inda veternoso quoties in corpore sanguis
Lentus hebet, celeres huic protinus addidit alas
Ille liquor; nimio si contra exuberat aestu,
Atque furit, motus quales habet hectica febris,
Hos dius liquor infraenat, vinclisque coërcet
Componens, placidasque jubet decurrere venas.
154 AQUA PICATA, CARMEN.