# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 154

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/154

Inde fit, absolvam paucis ut denique verbis,
Ut quidquid sanguis peccaverit, unda picata
Corrigat emaculans, morbosque à stirpe revellat.
Hos ego sanandis fontes et pocula morbis
Monstrabam, intendens digitum, nutuque loquaci
Hortabar miserans aegros, ut deinde saluti
Ne deessent, ultro quae se quaerentibus affert:
Latè victor ovans Lodoix dum magnus ad altum
Nempe tonans Mosam, et fatalia tela coruscans,
Belgica perpetuis peragraret rura triumphis.
Haud secus ille tamen prostrato lenis in hoste
Atque inter lauros, mediis et pacifer armis,
Ramum ostentabat miseris pacalis olivae;
Ut quos obruerat, stabili dein pace bearet,
Et queis antè metum, tandem extorqueret amorem.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
