# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 157

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/157

Ludimur. En nostrum Nymphe temeraria numen
Despicit; haud impunè tamen nostrae aemula vocis
Me sic in propriis erit ausa lacessere regnis.
Nate, meae vires, mea, nate, potentia, promptus
Arma cape: invisum deponant fronte pudorem,
Atque mei fiant. Fient, puer improbus inquit;
Nec plura his; jaculoque parat configere corda,
Corda Cupidineos non unquam experta furores.
Quid faciant miseri? fugiunt; fugientibus instat
Saevus Amor, jamque ultrices in Acanthida flammas
(Namque aliò trepidus tulerat vestigia conjux) Vibraturus erat, cùm supplex Nympha Deorum Imploravit opem: votum audivere precantis Numina, et in parvam subitò vertêre volucrem, Quae nunc priscum etiam sibi servat Acanthida nomen.
Aurea caesaries flavas mutatur in alas,
Et toto aureolae fulgent in corpore plumae.
Spinus at amissâ moerebat conjuge nondum
Factus avis Spinus, raptos et flebat amores.
c Ergone, ait, vivam, ô superi, sine conjuge conjux? Reddite vel sponsam mihi, vel me reddite sponsae. n
Dixerat, et formâ simul attenuatur eâdem
Corpus, et enatis velantur pectora plumis,
Gilvaque caesaries gilvas mutatur in alas;
Seque novam miratus avem, secat aethera pennis
Arduus, et charam repetit per inania sponsam.
Spinorum hinc genus est duplex. Cineracea vestis
Hos tegit; ast illos auro toga fulgida velat.
Vidit Amor nova mutatas in corpora formas,
Servatumque inter discrimina tanta pudorem,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
