# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 158

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/158

Vidit et indoluit, telumque recondit; at illi
Aërios pennâ sulcabant praepete tractus.
Idem ardor remanet, mellitae et gloria vocis:
Nunc Fortunatas implent quoque cantibus auras.
Parvula gens nostros inde asportata penates,
Argutas nitet inter aves, quas nobilis ardor
Excitat ad liquidae certamen amabile vocis.
Ac primùm his varias promptum est agnoscere signis
Spinorum species. Sunt queis cineraceus alis
Est color: hos commune vocant genus; acrior illis
Voxque virilis inest. Sunt et quos aurea vestit
Pluma; illi blando fundunt modulamine cantus.
Denique sunt, quibus, immixtos variante colores
Vellere, nigrantes plumas discriminat aurum:
Participans ab utroque genus; magis omnibus unum
Expetitur: non molle nimis, non durius illis
Guttur inest; gemini ex utroque colore parentes
Hanc pariunt speciem, quâ non formosior ulla est.
Sexum etiam vario poteris dignoscere cantu:
Foemina languidulâ modulatur carmina voce
Atque incomposito tinnit malè garrula cantu;
Mascula vox maribus, cantus numerosior, ingens
Spiritus est, plenoque fluit de gutture carmen.
Verùm ubi tarda venit lustris labentibus aetas,
Effoetosque anni faciunt bis quinque peracti
Tunc morbis squallent; lethali frigore corpus
Conficitur; languent exangui in pectore vires;
Vix superant rarae spoliato in corpore plumae,
Plumarumque loco rigidis squammae artubus haerent,
Et multa in membris malè pendula crusta rigescit.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
