Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 159
Unproofread scanNot analysed yet
Tum spinus caveâ latet usque reconditus imâ
Infelix, nudamque trahens inglorius alam,
Ad socias accedere aves timet; arida colla
Contegit, et raptos moerens suspirat honores.
At non his eadem formosi gloria cantûs,
Quae fuit antè, manet; nec, si concentibus auras
Mulcet olor moriturus ad udi stagna Cayci,
Sic etiam spinis Dî concessere canorâ
Morte frui, et liquido praevertere funera cantu:
Ut plumis nulla est, nulla est quoque gratia voci.
Sed cùm floret adhuc primi vigor integer aevi
Tunc illos tangit formae laudata venustas:
Ac si fortè juvat speculum suspendere summâ
E caveâ, novus ecce volat Narcissus, et orbem
Miratur vitreum, seque admiratur in illo,
Plumasque exleges rostro pectente reponit.
Tunc etiam spini concentibus aëra mulcent:
Nunc varium ambiguâ gaudent inflectere linguâ
Carmen, et insertos tremulo dare gutture cantus;
Nunc juvat alternae dulci modulamine vocis
Consociare sonos, quales non aemula vincat
Sylvarum Philomela decus; nunc murmure laeto
Inter se strepitant, et suave trementibus alis
Os ori opponunt, et rostra minantia rostris.
Nam quoque pacificam turbat discordia gentem;
Tunc illos tremulâ dare mutua verbera pennâ
Conspiceres, consors consortem percutit alis,
Et pedibus strictisque volant in praelia rostris.
At vos, ô placidae volucres cur usque per auras
Obstrepere, et tanto placet indulgere tumultu?