Latin · Dactylic hexameter
16
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 16
Unproofread scanNot analysed yet
At quia nec patriis didicit resonantia sylvis
Carmina, nec cantus illam docuere parentes,
Arte aliâ tibi quaeratur jam grandior ales.
Tendere seu laqueos, seu malis fallere visco,
Sive dapes crasso placeat medicare Lyaeo,
Quaerenti victum quas praebeat area fallax;
Incidit in fraudem facilis, gens nescia fraudis.
Quàm malè tum implorat Divos, et inutile pennae
Auxilium! superest miserae spes nulla salutis:
Eripe cunctantem, juvenili et praefice turbae.
Tu quoque adhuc teneras, primâ et lanugine tectas
Ad cantum formare potes, vel carmina dicens,
Si tibi musica vox; tenui vel arundine ludens,
Si vocem tibi difficilis natura negavit.
Felix, cui licuit dare talibus otia curis,
Quem non sacra fames auri, non vanus honorum
Ardor habet caecâ miserè ambitione tumentem:
Non dubiae terrent incerta pericula litis;
Non hostes illum, atque omni crudelior hoste
Vexat amor; sed tranquillos sine crimine ducit
Rure dies, patriosque attrito vomere campos
Exercens, urbem atque urbis gaudia spernit.
Nunc avibus parat insidias, Phoeboque cadente,
Armatus leporem expectat; nunc semina florum
Condit humo; teneros nunc mole prementia ramos
Poma legit: querulae interea mirabile carmen