Latin · Dactylic hexameter
ANNOTATIO
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 164
Unproofread scanNot analysed yet
Tu saepe objicies alimenta foventia flammam,
Ut tepido nutrita cibo, sub pectore Acanthis
Concipiat, nido quem conferat ipsa, calorem.
Sed dum suppositis studiosa supercubat ovis
Mater, ubi Aurorae bis septem viderit ortus,
Erumpent fracto victores carcere foetus.
Si Lucina favet, volucris tibi sedula pullos
Quinque dabit; nec enim plures partu edit eodem.
Et tunc quanta hilarem pertentant gaudia matrem!
Tunc adeò laetas quàm faustus personat aedes
Plausus! ut exultant susceptâ prole parentes!
Ut teneros refovent artus! ut basia figunt!
Interea pipiunt tanta inter gaudia pulli,
Turba loquax, atque ore cibos inhiante reposcunt.
Ergo vitellum ovi, mellitaque crustula frangens,
In liquida miscebis aquâ, rostroque tenello
Infundes pultem exiguam; cùm venerit aetas
Firma magis, milii consuescant mandere grana,
Quae solito immisce victu, si possit adultus
Jam stomachus crudum granorum decoquere humorem.
Ast ubi prima novâ lanugine vestiet artus
Pluma, domo patriâ crescentes eripe foetus,
Inque aliam transfer: laetos nam saepe parentes
Instaurare juvat partus, dulcisque hymenaei
Exstinctam renovare facem. Verùm ultima quinta est