# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 165

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/165

Pullities; vulgò solet esse hic finis amorum.
Tumque novercalem quoties experta furorem est
Infelix soboles! velantes corpora plumas,
Progeniem paritura novam, convellit Acanthis,
Exstruat ut nidum, venturisque incubet ovis.
Tu prolem teneram crudeli subtrahe damno,
Nec miseros foetus patrio permitte furori.
Ipse suburbano memini me rure vagantem
Longaevum vidisse senem, quem plurimus usus
Spinorum erudiit penitùs cognoscere gentem.
Olli cura fuit varias nutrire volucres,
Delicias domini, solatiolumque senectae.
Mane novo, cùm prima dies fulgeret olympo,
Ille toro surgens aviaria laeta petebat:
Cuncta simul fremere; advenientem murmure fausto
Agnoscunt dominum volucres, cantuque salutant.
Ille autem immundis purgabat sordibus aedes;
Namque ideo prudens fundum contexerat imum
Ductilibus tabulis. Cultro scalpebat edaci
Squallentes virgas, ubi fessa sedebat Acanthis.
Vitrea dein puris implebat pocula lymphis
Granaque fundebat crateribus, et dabat uni
Cuique dapes: tantam sibi curam poscit Acanthis!
Cùm sol exiguas faceret violentior umbras,
Nec sineret calor apricos errare per agros,
Ille suas visebat aves, et arundine levi
Dans cantus incompositos ludebat; at illae
Suspensâ tacitae auscultabant aure canentem,
Nonnunquam plumarum apices, concisa papyri
Fragmina, diverso folia interpicta colore,
166 ACANTHIDES CANARIAE.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
