# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 172

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, PAEDOTROPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/172

Matris ut affectus proles captiva sequatur.
Ergo tibi ratio curandi prorsus habenda est
Corporis, inclusum gestas dum corpore foetum.
Et quoniam morbis animi tanguntur et ipsa
Corpora, nempe aliò Naturae abducta facultas
Cùm vacat, et solito prohibetur munere fungi,
Unde intemperies, crudique gravissima succi
Nascuntur damna, et membrorum foedera solvunt;
Vince aestus animi, nec te immoderata cupido
Tristitiesve, metusve agitent, aut noxia saepe
Gaudia, et infirmam turbant quae plurima mentem.
Sed semper placidum traducas leniter aevum,
Quà potes, et placidi custos blandissimus aevi
Praebeat in vacuo facilem se pectore somnus:
Ille quidem haud nimio torpentia tempore membra
Qui teneat, sed enim quantùm satis esse videbis
Utere, dum fessos recreaverit optimus artus,
Pellaturque labore quies, labor ipse quieti
Cedat, et alternis ambo sua munera praestent.
Nec nulla interea nimiae sunt damna quietis,
Quippe ubi et obstructas vitioso sanguine venas
Implet, et ingentes humorum colligit imbres,
Ac vivum densâ restinguit mole calorem.
Nonne vides crassis residet quae pigra lacunis,
Ut putrescat aqua, et foetentem exsuscitet auram;
Lucida sed vitreo quae flumine labitur unda,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
