# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 175

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, PAEDOTROPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/175

Improba ne fortò ingluvies etiam optima quae sunt
Corrumpat, nimia infirmus cùm mole laboret
Ventriculus, nec jam possit satis esse coquendo.
Cruda nocent genus omne, nocent et salsa, malamque
Si quid amaritiem sapit, ingratumque palato est.
Mollior esca eadem est melior, Cythereia qualis
Ales, et ingenii faciens ad acumina turtur,
Perdicesque, capique, et cui dat nomina Phasis
Et vitulus tener, et lactens sine cornibus hoedus.
Quòd si larga sinu tellus quae divite promit
Oblectant minùs, et mutari prona voluntas
Appetit aequoreis veniunt quae obsonia regnis;
Mollis arenosa potiùs quaeratur ab unda,
Saxa inter, refluoque alti de littore ponti
Quàm qui limoso lentescit flumine piscis
Crassior, et visco torpentes oblinit artus.
Pelle sitim lymphis, vel amico pelle Lyaeo,
(Proestat enim) et tamen hunc multis quoque dilue lymphis.

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
