# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 176

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, PAEDOTROPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/176

Vidi ego, quae trepidis cristatae matris ab alis
Nequicquam arguto crepitantes gutture pullos
Corriperetque ferox, et crudos protinus artus,
Sicut erant, avido crudeliter ore voraret;
Spumabant labra, et, mistis cum sanguine plumis
Squallens in gremium sanies horrenda cadebat:
Non alia est torvae facies truculenta leaenae,
Cùm pellit rabiosa famem, rictuque cruento
Sanguinolenta vorat Libycos armenta per agros.
Dic mihi, Phoebe parens, tanti quae causa furoris,
Quove modo (nam scire tuum est) quâve arte mederi
Sit fas, ne miseram perdat cum prole parentem.
Et vos, Hippocratis florentes patris Alumni,
Felices animae, sese quibus optima pandit
Natura, et certas morborum noscere causas
Indulget, fragilique hominum succurere gentia
Ne vestris adytis sacrum prohibete poëtam,
Cui movet idem ille ora Deus, quem vestra verentur
Sacra unum patremque lyrae, auctoremque medendi.
Principio, quaecunque vigent, fusâque per artus
Augescunt animâ, atque aliquo de semine manant
Vitale auxilium et recreantia pabula poscunt.
Atque equidem ipsa suo haerentes in corpore stirpes
Blanda fovet tellus, et, ne modò desit amici
Aura poli, praesens alimentum haud parca ministrat
Radicum officio, trahitur quibus utilis humor
Paulatim, et toto hinc plantae se corpore miscet:
Unde suus foliis vigor, et viridantia rident
Gramina, et aërias frondens subit arbor ad auras.
Quae verò propriis animalia nata moveri

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
