# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 182

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/182

Daemonis ars nullum humanis durabile rebus
Esse bonum, nullam pateretur vivere pacem!
Hos ille, immemores violato ut foedere perdat,
Aggreditur vafer, atque dolos se vertit ad omnes.
Ac velut adversis foetam legionibus arcem
Captat ubi egregius tacito molimine ductor.
Observat muros oculis, et singula lustrat,
Num quâ parte minùs firmo se moenia vallo
Militibus praestent cupidis, aditusque patescat,
Atque illuc toto irrumpens conamine tendit:
Sic hominum insidians generi teterrimus hostis
Pectore quòd mulier fragili magis esset, ab illa
Ordiri, et primum placuit facere inde periclum,
Nec mora, caerulei formâ se callidus anguis
Dissimulat: non ille ferus, qui stridula vibret
Sibila, tabificove minax livore tumescat;
Sed blando sensim irrepens per gramina lapsu.
Arboris infaustae ramis fatalibus haesit
Arduus, implicito per mille volumina trunco,
Tum molles aditus et tempora fraudibus apta
Legit, et humanis demum sic vocibus infit:
c. Nam quis te, mulier, tam vanus detinet error
Ut quos naturae dedit indulgentia fructus,
Ipsa tibi invideas demens, vescique recuses?
Egregium verò imperium, memorandaque jura
Ille parens, uni cui cuncta accepta refertis,
Atque tibi atque tuo concesserit antè marito,
Si vobis genus omne avium, genus omne ferarum,
Atque adeò ingentem penitus subjecerit orbem;
Vos autem rerum dominos subjecerit uni

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
