Latin · Dactylic hexameter
LIBER
François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 183-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aspicis ut pronâ demissus ab arbore foetus
Se virides inter tibi ramos offerat ultrò
Arridens, tangique tuo desideret ore?
Carpe age, et oblati ne respue muneris usum,
Sic ait, occultoque implet muliebre veneno
Pectus, et illicitum vescendi inspirat amorem.
Illa, levi jam tum ingenio, malè provida paret
Ocyùs, et vetito sese contaminat esu.
Nec satis hoc: simili incautum capit arte maritum
Et vocat in partem culpae; exitialibus ambo
Indulgent epulis miseri, numenque lacessunt.
Atque hinc prima mali ventura in secula labes.
Dum pater indignans haec lumine cernit iniquo
Omnia, et infandos ulcisci accingitur ausus.
Ergo florifero primùm expelluntur ab horto,
Succeduntque solo tristi, et pro mitibus arvis,
Accipiunt duro fodiendam vomere terram,
Hìc ubi protinus irrumpunt asperrima in illos
Quaeque mala, et dirae circumstant undique pestes,