# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 189

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, PAEDOTROPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/189

Cùm petit Arctoos, mutato sidere, tractus,
Horret ad algorem insolitum, et Borealia flabra
Ferre nequit, denso nisi tegmine muniat artus.
Ergo cutem ut raram post mollia balnea denses,
Hanc totam salis albiduli continge minuto
Pulvere, nec prima interea cunabula desint,
Linteaque, et panni, et levibus superaddita pannis
Fascia, multiplici quae molle volumine corpus
Vinciat, aequalique super discrimine serpat.
Jamque fatigatum, tantisque laboribus aegrum,
Tempus erat puppum optato permittere somno.
Sed quia difficilem, jejuno ventre, soporem
Esse docent vacuo errantes in corpore vanae
Umbrarum species, et inania somnia veri,
Pasce aliquo priùs ora cibo: neque dum tamen ista
Sit ratio, ut quod alat multùm spectare labores.
Elige, quod purget potiùs, praeque omnibus, unum
Elige, mellificae vario quem è flore volucres
Divinum aërii concinnant roris honorem.
Nec tantùm Hybla tibi, nec tantùm pulcher Hymettus,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
