# Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 192

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2, PAEDOTROPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/192

Dotales pigeat Celtae servire Britannos.
His dictis erecti animi, curaeque remotae.
Ille tamen jacet interea, tenerosque per artus
Marcescit, flos ut nimio dejectus ab imbri,
Quem gremio vixdum ediderat mitissima tellus.
Ergo, ne similis tua casus gaudia turbet,
Ducentem placidos exili pectore somnos
Ne penitus prohibe infantem felicibus auris.
Dum porrò ducit somnos, age, provida mater,
Corpore quos toto partûs fecere labores,
Paulatim requie blandâ compone tumultus,
Ut jam experrectum, lactisque alimenta petentem
Tutiùs ipsa tuo non ingrata ubere pascas:
Donec enim fuerit luxatis reddita membris
Temperies, nunquam id tutò praestare licebit.
Nec verò, nisi jam pietas in pectore nulla est
Languida, sic caecae caligant lumina mentis,
Ut fidei mavis alienae pignus alendum
Credere, quodque negas mater, venalibus illud
Sperandum esse putes, demens, nutricis ab ulnis!
Si tamen optato prohiberis munere fungi,
Sive quòd aegra negas oneri satis esse ferendo,
Sive quòd ipse dolet puer et fortasse verendum est
Morbida ne infirmi laedant contagia matrem,
Quae tibi sit nutrix aliunde petenda, docebo.
Elige quae media est inter juvenemque senemque;
Quae gracilis, nec macra tamen; cui vividus oris
Est nitor, et sano veniens in corpore robur:
Brachia longa, patens pectus, proceraque cervix,
Quaeque rubent teretes extanti tubere mammae,
Unde pluit niver quantum satis imbris; et illi
Delectus suus est, ratioque haud omnibus una.
Optimus est dulcis lactis sapor, optimus albi
Est color; ingratum fugio quod spirat odorem,
Et quod, si ungue probes, aut crassum lentiùs haeret,

---

François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
